CHARTAE BURGUNDIAE MEDII AEVI  
   Home     -    Search     -    AIDE -  |  Projet CBMA -  |  ARTeHIS. |  
[1076], Titre Edition =; Analyse Edition = Notice de la fondation de l’église collégiale de Notre-Dame de Beaujeu.; Analyse CBMA =; Edition = GUIGUE M.-C., Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu, Lyon, 1864, p. 38-41, n° II. (), Ed. M.-C. Guigue [nombre de mots] [bea:2bis:(1076)].
Section précédent(e)

32 Titre Edition = ; Analyse Edition = Notice de la fondation de l’église collégiale de Notre-Dame de Beaujeu. ; Analyse CBMA = ; Edition = GUIGUE M.-C., Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu, Lyon, 1864, p. 38-41, n° II. 1076.

.Anno incarnationis dominice millºLXXVI....................................... dies XI...V kl...................pasch. kl april. dies pasch. VI id. april....................... et quodam die sabbati VI idus decembris, dedicata est sacro sancta Dei ecclesia in castro Belli Joci sita ab istis tribus personis, scilicet a domino Hugone, venerabili episcopo Diensi, et a Domino Gebuino, archiespiscopo Lugdunensi, et a religioso Landrico, Matisconensi episcopo. Altare majus dedicatum est in honore sancte Dei genetricis semper que virginis Marie et omnium sanctarum virginum a tribus supra dictis personis. Altare ab australi parte dedicatum est in honore IIIIor evangelistarum a domino Gebuino, Lugdunensi archiepiscopo. Altare vero ab aquilonari parte dedicatum est in honore Trium Virtutum a domino Landrico, Matisconensi episcopo. Eo autem tempore dominus Huguo, Diensis episcopus, erat legatus apostolice sedis, qui postea fuit archiepiscopus Lugdunensis et similiter legatus. Pax eterna Dei sapientia in novissimis temporibus periclitanti mundo corporea subveniens, presentia et predicationum ac miraculorum inmensitate sublevans deceptum hominum a tyrannide demonica, postquam pro eo moriens morte spontanea redemit eum a morte perpetua, ascendens que celos, unde venerat, consedit in majestate paterna, per apostolos et eorum successores salutifera per orbem sparsit semina, e quibus multiplex fidelium messis pullularet per quadriformis orbis spatia. Fundata itaque ecclesia horum predicatione ac morte, summi et apostolici viri succedentes eis cum plurimis doctoribus celestis doctrine, et cum innumerabilibus testibus fidei catholice dilataverunt eam per gentes, regna plenissime destruentes idolarum, culturas et fana idolatrie, et constituentes ecclesias per urbes et oppida, per vicos et castella, in toto terrarum, orbe. Quas distinguentes in patriarchis et metropolitis, in archiepiscopis et episcopis, ordinaverunt eas officiis et professionibus diversis, scilicet de sacerdotibus et levitis, de canonicis et cenobitis, de domino sacratis et viduis ac de ceteris ecclesiaticis officiis. Hac reges et principes secuti cum pluribus fidelibus viris locupletaverunt prediis et ornamentis et beneficiis maximis, quatenus ex his Domini greges communiter et canonice viverent in Dei sanctorumque ejus serviciis, et inde subvenirent pauperibus, viduis et orphanis. Ipsorum igitur exempla, secundum nostre facultatis quantitatem, imitati, nos Huguo et Guichardus ac Stephanus, cum filiis ac filiabus nostris de Bellojoco, concedimus et, quod verius est, reddimus ecclesias ac terras quas Berardus et Vuandalmodis atque Humbertus cum filiis ac filiabus eorum, parentibus nostris, concesserunt clericis famulantibus Deo in capelle nostre oratorio, quod valde venerandum et venerabile est sub Dei genetricis et plurimorum sanctorum patrocinio, sicut fas est cernere in subscripto reliquiarum ipsarum cathalogo: Reliquie sanctorum quas Berardus, Vuandalmodis atque Umbertus attulerunt ad nos de Roma et de diversis locis: In primis de capillis Sancte Marie et de calceis ejus. Item de vestimento ejus quo induta erat quando Spiritus Sanctus obumbravit eam; de vestimento et de barba sancti Petri, uncia de pollice sancti Pauli; reliquie de digito minimo sancti Andree apostoli; de vestimento sancte Cecilie; de capillis sancte Marguarite; de lapidibus sancti Stephani et de monumento ejus; de reliquiis vel vestimento sancti Mauricii; de reliquiis vel vestimento sancti Laurentii; de reliquiis sancti Prejecti; de ligno Domini et de sepulchro ejus; de reliquiis sancti Benedicti; de reliquiis sancti Martini; de rel. sancti Albani; de rel. sancti Romani; deseptem lampadibus; de rel. sanctorum Marcelli et Petri; reliquie de sancto Briccio duo dentes, et unus dens de sancto Sebastiano; item de ossibus Marcellini; de rel. sancti Bartholomei; item de cruce Domini et de sepulchro ejus; item de sancta Maria et de vestimento sanctorum apostolorum Petri et Pauli atque Andree, nec non sancti Johannis Baptiste; item de sanguine sancti Stephani; de rel. sancti Mauricii sociorumque ejus; reliquie sanctorum Verani, Pancratii, Leoperculi, Clementis, Siri, Sulpicii, Cosme, Georgii, Jovini, Vincentii, Saturnini, Donati, Annemundi, Germani, Amani, Cristophori; reliquie sancti Hermagore, archiepiscopi et martyris civitatis Aquilere; de vestimento beati Maioli, abbatis Cluniacensis; reliq. sanctorum plurimorum quorum nomina nobis sunt incognita, sed in libro vite sunt scripta. Partem harum reliquiarum dedit domnus papa Augustino abbati, a quo predicti avi nostri acquisierunt eas. Auctoritate igitur domni Drogonis, nostri presulis, et ejus jussu, sub Dei et sancte genetricis ejus atque patronorum predictorum obtentu, in ipsa nostri castri ecclesia clericos sub nomine et professione canonicorum imponi et attitulari optamus et poscimus, qui permanentes in Dei sanctorumque famulatibus ecclesias et terras cum omnibus ad eas pertinentibus, sicut descripte sunt inferius, in suis communiter habeant usibus, sic ut nihil servitii, vel obsequii, sive consuetudinis alicujus, requiratur ulterius ab eis, vel ab eorum successoribus, a nobis aut a nostris presentibus vel futuris parentibus. Quod ne unquam aliquis presumere vel perficere audeat pertinens a nostro episcopo, vel a quibuscunque ipse ad hoc admittere poterit, excommunicatio fiat, sicut jam patres et avi nostri de eadem re studuerunt facere, sicut legitur in memoriali scedula, quam ipsi prius fecerunt in hac ipsa donatione. Ecclesie vel terre cum appendiciis eorum, cum villis et vineis, cum pratis et vircariis, cum mansis et silvis, hæ sunt quas Berardus et Vuandalmodis et Umbertus cum uxore sua Hemelt et cum filiis ac filiabus eorum dederunt sancte Marie et predictis reliquiis sanctorum et clericis servientibus eis: In primis est ecclesia de Stopis in honore sancti Martini atque beatorum Johannis Baptiste et Johannis evangeliste dicata, cum rebus et decimis ad eam pertinentibus. Deinde est mansus de Vaurelliis cum vineis, et curtilis, et pratis et vircariis et cum medietate molendini, et cum decursu adjacentis aque et ceteris rebus ad eum pertinentibus. Est et curtilus in curte Johannis, quem ipsi tenent, qui et istum supra scriptum mansum quamvis injuste. Est etiam mansus de Plaaneto cum omnibus suis appendiciis; et est curtilus in Vaneroliis, quem Constantius et Durannus tenent; est quoque ibidem alius curtilus, quem Bertrannus tenet; est etiam curtilus cum vinea et prato et cum medietate suprascripta molendini, qui curtilus est situs in Bellocampo, quem Durannus tenet. Est ibidem in Bellocampo clausus indominicatus et curtilus appositus, quem Constantius Orbus tenet, cum prato juxta posito. Est etiam ibidem vinea, quam domnus Guichardus dedit in sacrificio missarum. Est quoque una vircaria subtus ipsum clausum sita, secus Arderiam, quam Vuandalmodis, soror domini Guichardi, dedit ecclesie. Est etiam in villa de Ornaco unus curtilus, quem Gondomus tenet; sunt et in villa de Planeis decem curtili cum terris ibidem pertinentibus et cum vinea et prato. Est autem in villa de Arderollis unus curtilus, quem Galmarus tenet; est et pratum positum in villa Verneia, quod Arlebaldus moriens dedit sancte Marie. Et est in villa de Andiliaco curtilus cum prato et terris ad eum pertinentibus. Sunt et due petiole de vineis in villa Ornaci, quas Bernardus de Castellione moriens dedit sancte Marie. Est et in villa de Bruerias una vircaria, quam Bernardus, frater Barnaldi, cum assensu ejus, dedit ecclesie pro sepultura sua. Est et in eadem villa que dicitur Planeis modicum vinea, quam Arbaldus tenet. Est et in villa de Bome curtilus cum vinea et terris, quem Beraldus tenet. Est et ibidem modicum vinee, quam Gilbertus... tenet. Est quoque in villa de Scola una vinea, quam quedam femina nomine Gilberga in vita sua dedit suprascripte ecclesie et conventu, ut pro ea sepeliretur. Sunt et in ipsa villa due petiole de terra posite in aliis locis.

Section précédent(e)


[1076], Titre Edition =; Analyse Edition = Notice de la fondation de l’église collégiale de Notre-Dame de Beaujeu.; Analyse CBMA =; Edition = GUIGUE M.-C., Cartulaire de l'église collégiale Notre-Dame de Beaujeu, Lyon, 1864, p. 38-41, n° II. (), Ed. M.-C. Guigue [nombre de mots] [bea:2bis:(1076)].
- Powered by PhiloLogic - UMR 5594 ARTeHIS - - CNRS - - Université de Bourgogne -