CHARTAE BURGUNDIAE MEDII AEVI  
   Home     -    Search     -    AIDE -  |  Projet CBMA -  |  ARTeHIS. |  
[1276], Titre Edition =; Analyse Edition = COMMUTATIO DOMUS SANCTI MICHAELIS EN TRAVANT PRO HOMINIBUS DE GEVREYO, CUM MANSIS SUIS, INTER GUILLELMUM DE GRANCEIO, MILITEM, ET ABBATEM MONACHOSQUE CLUNIACENSES FACTA.; Analyse CBMA =; Edition = BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 6: 1211-1300, Paris, Imprimerie nationale, 1903, p. 651-657, n° 5218. (??), Ed. Auguste Bernard et Alexandre Bruel [nombre de mots] [clu6:5240:(1276)].
Section précédent(e)

5240 Titre Edition = ; Analyse Edition = COMMUTATIO DOMUS SANCTI MICHAELIS EN TRAVANT PRO HOMINIBUS DE GEVREYO, CUM MANSIS SUIS, INTER GUILLELMUM DE GRANCEIO, MILITEM, ET ABBATEM MONACHOSQUE CLUNIACENSES FACTA. ; Analyse CBMA = ; Edition = BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 6 : 1211-1300, Paris, Imprimerie nationale, 1903, p. 651-657, n° 5218. 1276, décembre.

.In nomine Domini. Amen. Anno incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo septuagesimo sexto, mense decembri. Nos Guillelmus, dominus Granceii, miles, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod nos cum viris religiosis abbate et conventu Clugniacensibus fecimus permutationem et exchambium perpetuum, prout hic inferius annotatur, videlicet quod pro eo quod dicti abbas et conventus nobis et nostris heredibus tradiderunt, concesserunt et quictaverunt in hereditatem perpetuam et perpetuo contra omnes garantire promiserunt domum eorum, que dicitur domus Sancti Michaelis en Travant prope Gemeaus, cum ejusdem domus finagiis, pertinentiis et juribus omnibus in terris, pratis, domibus, mansis, vineis, arboribus et aliis quibuscumque, nos pro nobis et nostris heredibus, tradimus et concedimus et quictamus in hereditatem perpetuam dictis abbati et conventui et eorum successoribus in alodium liberum dictum Rechamgnart, fratrem Roberti Rabiere, Theobaldum dictum Soichier, dictam Heudelon, amictam dicti Theobaldi, Laurentium filium Pylot, Guillemettam filiam Viviani et dictum Prepositum, homines nostros de Gevreyo et omnes eorum heredes, cum mansis et omnibus pertinentiis eorumdem. Item circiter modium et dimidium vini racione taillie dictorum hominum annui redditus. Item et dimidium modium vini annui redditus, quod debet Theobaldus Soichiers de vinea sua de Combis continente unam operatam, sita juxta vineam domine Jacobe de Coytheyo et juxta vineam de Lespay. Item et duodecim sextaria vini annui redditus, que debet dictus Rabiere de manso suo et ejus pertinenciis et de quadam vinea retro dictum mansum sita et que continet unam operatam et dimidiam, qui mansus situs est juxta vineam albam de Vergeyo ex una parte et juxta mansum Richardi Rechamnart ex altera. Item et de quadam vinea continente operatam et dimidiam vinee sitam in finagio de Combis juxta clausum capituli Lingonensis ex una parte et juxta vineam magistri Roberti de Sathenay, clerici. Item et duodecim sextaria vini annui redditus, que debet Rechamnarz supra mansum suum et pertinencias ejusdem et de vinea retro dictum mansum sita continente operatam et dimidiam, qui mansus situs est juxta mansum dicti Rabiere ex una parte et juxta domum Martini, filii Lamberti Charlot, et de quadam vinea sita in finagio de Combis juxta vineam Raolini de Marliens ex una parte et juxta vineam Joden ex altera. Item terciam partem decem sextariorum et sex pinctarum vini, que debet Henricus Moithoz et Odo Berthons et magister Robertus de Sathenai, clericus, de domo sua et ejus manso sitis juxta Odettum Perreaul et juxta vineam capituli Lingonensis. Item terciam partem decem sextariorum et sex pinctarum vini, quam debent Perrellus li Merceraz et Martinus ejusdem consanguineus, de vinea sua de Combis. Item et de domo sua et ejus fundo et de vineis retro sitis continentibus tres operatas et que domus et vinee site sunt juxta mansum es Rethernaz ex una parte et juxta vineam Hugonetii generi Vienetii Byne de Chambeu. Item de tribus operatis vinearum quas tenet Perellus li Merceraz et que site sunt in campis juxta vineam Gerardi clerici et juxta vineam Guidonis Monxier. Item de quadam operata sita in Combis juxta vineam dicti Rabiere hinc et inde. Item de duabus operatis sitis in Perrenis juxta plantam domini Stephani Bonjon et juxta vineam Guidonis Monxier et quas tenet Martinus predictus. Item de quadam pecia vinee continentis (sic) unam operatam sita in Combis juxta vineam Raolini de Marliens et juxta vineam de Morthereul et ex alia parte, de predictis debent dicti Perrellus et Martinus modium et dimidium vini. Item decem sextaria et sex pinctas vini et unum conroy pro quodam homine, que debent Hennettus dictus li Quointes et dictus Martinus de duabus operatis vinearum sitis in Combis juxta vineam es Goolins ex una parte et juxta vineam Milonis de Chambeu. Item terciam partem decem sextariorum et sex pinctarum vini, que debet Milo de Chambeu de vinea sua de Combis continente tres operatas sitas juxta les Goolins et vineam Perronetti Mozun. Item et terciam partem dimidii modii vini, quam debent liberi Talemer de vinea sua sita retro domum suam juxta Hugonem Sorun et juxta viam per quam tenditur versus crucem de Gevreyo continente tres operatas. Item et terciam partem viginti sextariorum vini annui redditus, que debent liberi Menier et Maria dicta li Bridele de manso suo et vinea ante sita, qui mansus situs est juxta mansum liberorum Gaudeaus et vinea se extendit versus crucem et continet quatuor operatas. Item terciam partem quatuor sextariorum vini, que debet Hugoninus Sorins de vinea sua sita retro mansum suum et que vinea sita est juxta la moiterece domini Marcelli de Dambrun et juxta vineam heredum Talemer et continet unam operatam. Item et terciam partem quatuor sextariorum vini, que debet Guienettus li Jusserat de Villa super vineam suam de Campo Berthini juxta vineam au Bernoux et juxta vineam Margarette converse, continentem tres operatas. Item terciam partem trium sextariorum vini, que debet li Bernox de Vile de vinea sua de Campo Berthini, continente duas operatas juxta vineam Humbeletti ex una parte et juxta vineam dicti le Jusserat ex altera parte. Item terciam partem duorum sextariorum vini, que debet Margaretta conversa de Sathenay de vinea sua de Campo Berthini sita juxta vineam au Jusserat ex una parte et juxta les Goolins ex altera et continente tres operatas. Item terciam partem quatuor sextariorum vini, que debet Leodegarius Berniers de omnibus que habet quibuscumque. Item terciam partem quatuor sextariorum vini, que debet Nicholaus Plumerons de duabus operatis vinearum sitis in Combis juxta vineam dicti Vaichart et juxta domum Gylonis de Gevreyo, clerici. Item terciam partem quatuor sextariorum vini, que debent Lambertus Chanuins et Hugoninus Levreaus de vinea sua de Bordeneaul continente tres operatas et sita juxta vineam Herveri dou Poirier et juxta vineam Perrini filii Chanuini ex altera. Item terciam partem duorum sextariorum vini, que debet Renerius, prepositus Dyvionensis, de quadam pecia vinee sita in Combis et que fuit Haymonetti Forreaul et est sita juxta vineam Johannis le Lenier de Dyvione et juxta vineam Johannis fratris Miliere. Item terciam partem duorum sextariorum vini, que debet Stephanettus, filius Laurencii, de vinea sua de Genyse, juxta viam crucis ex una parte et juxta vineam Renerii, prepositi de Divione, et continet duodecim operatas. Item terciam partem unius bichetti avene et duodecim denariorum censualium, quos debent li Soichier et ejus heredes in festo Sancti Johannis Baptiste de duobus jornalibus terre sitis desuper Lespay juxta terram Johannis Noyse ex una parte et juxta terram Guillelmi Gorge ex altera. Item terciam partem unius bichetti avene, quam debent li Goolin de quadam pecia terre sita desuper Lespei juxta terram Theobaldi Soichier et juxta terram liberorum Oiseletti. Item terciam partem unius bichetti avene, quam debent li Marquis et dictus Noise de Gevreyo de duabus peciis terre sitis juxta Lespay, juxta terram liberorum Pilot et juxta terram Theobaldi Soichier. Item terciam partem duodecim denariorum censualium, quos debent Templarii de Villa in festo Nativitatis beate Marie Virginis de vinea sua de Campo Berthini juxta vineam Gocelini et juxta vineam domini Petri de Nooigetto, presbyteri, et que continet duo jornalia. Item terciam partem duodecim denariorum censualium, quos debet relicta Broquardi de Vergeyo de vinea sua corveye juxta viam crucis et juxta vineam domini Guidonis dicti Blanchart, militis, et continente unum jornale. Item terciam partem duodecim denariorum censualium, quos debet Petrus dictus Charruotte de vinea sua de Campo Berthini, juxta vineam dicti domini Petri, presbyteri, ex una parte et juxta Guillelmum Gorge. Item terciam partem sex denariorum censualium, quos debet dictus dominus Petrus, presbiter, de vinea sua de Campo Berthini juxta vineam Perrelli Charruotte et juxta vineam Templariorum et continente duodecim operatas. Item et terciam partem sex denariorum censualium, quos debet Luscus de Cugminis de vinea sua de Campo Berthini juxta vineam uxoris Rotberti Finot et juxta vineam heredum Fustini et continente sex operatas. Item terciam partem sex denariorum censualium, quos debet singulis annis Humbelettus li Renaudaz de vinea sua de Campo Berthini juxta vineam converse ex una parte et juxta vineam le Bernoux et continente quatuor operatas. Item terciam partem sex denariorum, quos debent filii Baulereaul et liberi Fustini de vinea sua de Campo Berthini sita juxta vineam relicte Roberti Finot et juxta clausum de Besna et continente quatuor operatas. Item terciam partem quatuor denariorum censualium, quos debet relicta Roberti Finot de vinea sua de Campo Berthini juxta vineas au Baulereaul et juxta vineam Lusci de Cugminis et continente quatuor operatas. Item duodecim sextaria vini vel circiter, quos debent liberi Johannis Fauconot de quarto sextario vinee albe site juxta viam per quam tenditur versus crucem et juxta vineam Clerici Borru ex altera, et continet ipsa vinea unum jornale. Que omnes summe tam vini, avene quam denariorum sunt annui et perpetui redditus. Item racione dicti eschambii tradimus et concedimus atque quictamus dictis abbati et conventui et eorum successoribus quicquid habemus et habere possumus et debemus in villa et finagiis de Gevreyo, in terris, pratis, vineis, domibus, mansis, hominibus, tailliis, justicia, dominio, censibus, redditibus, exitibus, juribus et aliis quibuscumque, quocumque nomine censeantur, prout hec omnia et singula supradicta a liberis Jacobi Pelerim deffuncti acquisivimus titulo legittime emptionis, retentis tamen pro nobis feodis et nostris heredibus in perpetuum, que habebamus in dicta villa et finagiis de Gevreyo antequam acquireremus predicta a liberis dicti Jacobi Pelerim, prout superius continentur. Item racione dicti exchambii tradimus et quictamus perpetuo dictis abbati et conventui et eorum successoribus medietatem tocius nemoris quod dicitur li Folestele, a parte Gevreii prout se ingerit a meta que est juxta viam per quam tenditur ad domum rubeam Domus Dei de Broichons usque ad metam que est versus nemus ville de Broichons, cum terciis ad dictam medietatem dicti nemoris pertinentibus. Item et medietatem exituum, jurium et pertinentiarum dicti nemoris et terciarum predictarum qualiumcumque, quod nemus situm est supra Gevreyum et quam medietatem dicti nemoris emimus a domino Stephano Bonjon, milite. Et de predictis omnibus et singulis a nobis superius traditis nos penitus devestimus et dictos abbatem et conventum corporaliter investimus et in plenum dominium et possessionem corporalem veram et perpetuam induximus, pro omni voluntate sua et successorum suorum modis omnibus et omni tempore plenarie facienda, salvis semper nobis et nostris heredibus perpetuo feodis a nobis retentis, ut superius continetur. Et tenemur et promittimus per stipulacionem sollempnem et sub obligatione bonorum nostrorum omnium, mobilium et immobilium, presentium et futurorum, ubicumque existentium, et per juramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus, quos ad hec obligamus, prestitum super sancta Dei euvangelia corporale, predicta omnia et singula garantire, prout a nobis sunt superius tradita et quictata, dictis religiosis et suis successoribus perpetuo contra omnes et facere quicquid in causa evictionis fieri debet et prestari, hoc salvo quod in rebus predictis, quas Rabiere et Rechamnarz, Petrus et Martinus predicti debent, quod dominus de Coyon habet medietatem perpetuam et quod in decem sextariis vini et sex pinctis quas Henricus li Quointes et Martinus debent predicti et in dicto conroy quod abbas Sancti Stephani Divionensis et domina de Cuerleyo habent duas partes, et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus nostris et in nos litis honus pro eis suscipere quamcito et quocienscunque super hoc fuerimus requisiti et eos inde conservare modis omnibus indempnes, si qui calumpniatores apparerent (quod absit!) et in nullo contraire de cetero per nos vel per alios verbo vel facto seu consensu, tacite vel expresse. Renunciantes siquidem in hoc facto ex certa sciencia per juramentum predictum exceptioni dicti exchambii non legittime facti et excepcioni doli mali, lesionis vel decepcionis, in factum, fori privilegio, beneficio restitutionis in integrum, omni actioni nobis et nostris quantum ad revocandum predicta vel aliquid de predictis competenti vel in futurum competiture et omni auxilio tocius juris canonici et civilis et omnibus excepcionibus, juribus, rationibus, allegationibus, deffensionibus juris et facti et aliis quibuscumque que contra presens instrumentum vel factum possent obici sive dici, que omnia haberi volumus pro enumeratis specialiter et expressis et juri dicenti: generalem renuntiationem non valere. Volumus quoque quod ad predicta omnia tenenda compellamur, quasi ex re adjudicata, per curiam domini ducis Burgundie, cujus jurisdictioni quoad hec supponimus nos et nostros heredes. In quorum omnium testimonium litteris istis sigillum dicte curie domini ducis Burgundie una cum sigillo nostro rogavimus et obtinuimus apponi. Et nos magister Johannes Guiffredi, sigillator sigillo dicte curie, in cujus presentia predicta omnia acta sunt, ad preces dicti domini Guillelmi, domini Granceii, una cum sigillo suo sigillum dicte curie domini ducis Burgundie apposuimus litteris presentibus in testimonium veritatis. Actum anno et mense predictis. (Les sceaux manquent.)

Section précédent(e)


[1276], Titre Edition =; Analyse Edition = COMMUTATIO DOMUS SANCTI MICHAELIS EN TRAVANT PRO HOMINIBUS DE GEVREYO, CUM MANSIS SUIS, INTER GUILLELMUM DE GRANCEIO, MILITEM, ET ABBATEM MONACHOSQUE CLUNIACENSES FACTA.; Analyse CBMA =; Edition = BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 6: 1211-1300, Paris, Imprimerie nationale, 1903, p. 651-657, n° 5218. (??), Ed. Auguste Bernard et Alexandre Bruel [nombre de mots] [clu6:5240:(1276)].
- Powered by PhiloLogic - UMR 5594 ARTeHIS - - CNRS - - Université de Bourgogne -