CHARTAE BURGUNDIAE MEDII AEVI  
   Home     -    Search     -    AIDE -  |  Projet CBMA -  |  ARTeHIS. |  
AB (abbaye, prieure, abbe, moine) Autun (Saint-Martin) Guillelmus [1265], Titre Edition =; Analyse Edition = Anniversaires fondés en l’église de Saint-Martin-les-Autun, à la charge de l’abbé.; Analyse CBMA =; Edition = BULLIOT J.-G., Essai historique sur l'abbaye de Saint-Martin d'Autun, de l'ordre de saint Benoît, Autun, Dejussieu, 1849, p. 116-121, n° 75. (), Ed. J.-G. Bulliot [nombre de mots] [AuSm:75:(1265)].
Section précédent(e)

75 Titre Edition = ; Analyse Edition = Anniversaires fondés en l’église de Saint-Martin-les-Autun, à la charge de l’abbé. ; Analyse CBMA = ; Edition = BULLIOT J.-G., Essai historique sur l'abbaye de Saint-Martin d'Autun, de l'ordre de saint Benoît, Autun, Dejussieu, 1849, p. 116-121, n° 75. (1265)

.Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, nos frater Guillelmus humilis abbas Sancti Martini Eduensis, frater Petrus prior, totusque ejusdem loci conventus notum facimus quod nos, quantum cum Deo possumus, animarum nostrarum periculum et detrimentum evitare volentes et animarum consulere saluti fidelium defunctorum cupientes, maxime illorum saluti et juvamini qui nobis et ecclesie nostre pro animarum suarum remedio pias eleemosynas erogarunt, ne autem vota fidelium defunctorum et suffragia aliquatenus oblivioni tradantur tempore succedente, super anniversariis omnibus que predecessores nostri abbates et nos similiter conventui annuatim persolvere consuevimus et tenemur, nos abbas rei veritatem diligenter inquisivimus a pluribus fide dignis, qua veritate diligenter inquisita, veraciter invenimus quod antecessores nostri abbates qui pro tempore fuerunt ut nos omnia anniversaria in presenti cedula inferius scripta soluerunt et solvere tenebantur, et nos similiter tenemur solvere aut facere persolvi mensibus et diebus inferius annotatis. Videlicet: Tertio nonas januarii pro anniversario Radulphi Gaie x sol. sitos super domum nostram de Belna. Secundo nonas januarii pro anniv. Bartholomei de Mornay x sol. super domum et vineam suam de Mornay, quos prior de Monasterio debet. VIII kalendas februarii pro anniversario Hugonis de Barnay x sol. sitos super pratum de Places. XII kal. febr. Bartholomei de Bunda x sol. sitos super pratum de Salicibus in prateria de Monasterio quos prior de Monasterio debet. Idus januarii pro anniv. Amonis de Vautoet x sol. super novem sextaria bladi que sunt domini abbatis, de quibus liberi domini Hugonis de Vautoet debent tertiam partem et liberi domini Guillelmi de Vautoet aliam tertiam partem et dominus abbas aliam tertiam partem pro Guillelmo Bruleborde. In crastino ignium pro Humberto officiali x sol. super Buznays. VIII kal. martii pro Helisabeth vigeria xxx sol. sitos super censum de Soman. VII kal. martii pro Hugone de Verreriis x sol. sitos super talliam S. Nazarii et quatuor sextaria avene. Tertio nonas martii pro Hugone abbate centum solidos ad procuratorem conventus sitos super clausum de la Perrère de Beaune. Secundo nonas martii pro Alaidi ducissa Burgundie xiv sol. sitos super Vincam Albam emptam ab Emengardi; prior de Avalone debet. Secundo non. martii pro Arenburga de Bunda x sol. sitos super pratum de Salicibus; prior de Monasterio debet. VIII idus martii pro Hugone de Ygornay xxx sol. super furnum Avalonis; prior de Avalone debet. III idus martii pro Jacobo de Comella x sol. sitos super prata de Marmayz. VI kal. aprilis pro Johanne de Bunda x sol. sitos super pratum de Salicibus; prior de Monasterio debet. XI kal. aprilis pro Petro Capellano Sancti Panthaleonis x sol. sitos super Pratum Longum....... kal. aprilis pro Agnete de Monestoy xv sol. super mansum de Monestoy. VIII idus aprilis pro magistro Amaugerio x sol. super Pratum Longum. VI idus aprilis pro Amelina x sol. super census quos debent Guillelmus Boneri et Gerarda preposita et alii qui tenent de tenemento domine Ameline domino abbati. XII kal. maii pro magistro Galtero Poymenu xx sol. super molendinum dou Boschat; prior de Avalone debet. IX kal. maii pro Bernardo de Quatuor Aquis x sol. super prata de Hautevau. III kal. maii pro Berengerio monacho xx sol. super ecclesiam S. Panthaleonis. XIV kal. maii pro magistro Radulpho de Issi x sol. super terras et prata que fuerunt dicti Cadou, apud Precharmoy sitas. XVI kal. maii pro magistro Roberto Lavoine xv sol. super prata que fuerunt domini Guillelmi de Puteo. VII idus maii pro magistro Humbaudo xl sol. super terram de Corceles....... idus maii pro Henrico de Gisort x sol. super nundinas S. Andree. XVII kal. junii pro magistro Humbaudo xl sol. super terram de Corceles. III kal. junii pro Stephano Eduensi episcopo xl sol. super censum de Gereles. IV nonas maii pro Galtero de S. Symphoriano xx sol. super decimam de Maignees. III nonas maii pro Johanne Bonneri et Guillelma uxore sua xx sol. super Dinay. IV idus maii pro Galtero episcopo Eduensi xx sol. super ecclesiam de Cuceio. III kal. junii pro Guillelmo de Sancto Symphoriano et Illeta uxore sua x sol. super prata de Hautevau que fuerunt a Lauvernaz. XV kal. junii pro Agnete uxore Bertrandi conversi xx sol. super vineam de Montaigne. III nonas junii pro Stephano Plotum xx sol. super vineam de Montaigne. III idus junii pro Aremburga matre Guillelmi abbatis xx sol. super stagnum Avalonis; prior de Avalone debet............ pro anniversario Guillelmi abbatis lx sol. super campum et pratum que emit apud monasterium idem abbas a Nicolao de Cassania. XVI kal. julii pro Galtero Poilarme et ejus uxore x sol. super censum de Soman. IX kal. julii pro Margareta de Corabeuf xv sol. super decimam S. Gervasii. VI kal. julii pro Hugone de Bunda x sol. super pratum de Salicibus; prior de Monasterio debet. IV kal. julii pro Sarra majorissa xxx sol. super prioratum de Avalone. VII idus junii pro magistro Humbaudo xl sol super terram de Corceles. VI nonas julii pro Arardo priore de Monasterio xl sol. super clausum de Chambor. II idus julii pro Odone duce Burgundie xx sol. super nundinas S. Andree. XVII kal. augusti pro Ramundo de Chenay xx sol. super prata de Bunda; prior de Monasterio debet. XIII kal. augusti pro Bernardo de Voudenay xl sol. super Botum. III kal. augusti pro Galtero de Pré Bertran xx sol. super Buznais. V kal. augusti pro Hugone archipresbytero Eduensi xxx sol. super Droceon........ kal. augusti pro Galone x sol. super Buznais. XV kal. septembris pro Stephano de Durbisia xl sol. super Buznais. XIV kal. septembris pro Galtero d’Arron presbytero xx sol. super vineam de Disisia. III nonas augusti pro Galtero Tainsot x sol. super censum de Cella. V idus augusti pro Gerardo de Chaali presbytero xxx sol. super vineam de Corderancis. III nonas augusti pro Guill. Marescot x sol. super mansum de Champeaus. VII kal. sept. pro Hugone lo Camus d’Arné x sol. super panagium centum porcorum de Lonay. IV nonas sept. pro magistro Simone Anglico xx sol. super censum de Cella. V kal. octobris pro Guidone priore de Monasterio xx sol. super clausum de Clos Viau. VII kal. octobris pro Hugone de Corabeuf x sol. super mansum de Monestoy. XIII kal. octobris pro Gaufrido priore de Soman xx sol. super prata d’Arrou. V kal. octobris pro Guillermo Poymenu xx sol. super molendinum dou Boschat. IV nonas sept. pro Jordano de Monasterio xx sol. super Buznais....... nonas septembris pro Hugone domino de Ulmo xx sol. super domum novam Burgi de Monasterio. VI idus sept. pro Hugone Bersort xv sol. super censum de Soman. XV kal. octobris pro Petro de Jaleigni xx sol. super terram que fuit acquisita des Roster apud Lorgue; prior de Monasterio debet. XIII kal. octobris pro Petronilla de Quatuor Aquis x sol. super domum novam de Monasterio; prior de Monasterio debet. X kal. octobris pro Symone vigerio xv sol. super pratum de Chamborre....... nonas sept. pro Bartholomeo priore de Comaigni xx sol. super mansum de Urceyo. V nonas octobris pro Guidone abbate lv sol. super vineam de Hurtefoille. IX kal. nov. pro Hugone de Coma x sol. super mansum de Champeaus. Kal. octobris pro Bele Aude de S. Symphoriano xx sol. super decimam de Maignies. V nonas octobris pro Pofilla de Bunda x sol. super pratum de Salicibus; prior de Monasterio debet. VIII idus novembris pro Helisabeth de Chenay x sol. super domum novam Burgi de Monasterio. VI kal. decembris pro Humberto de Poyz xx sol. super predictam domum; prior de Monasterio debet. VII kal. decembris pro Galtero de Dornay xx sol. super terram de Corceles. II kal. decembris pro Bertrando converso xx sol. super vineam de Montaigne apud Belnam. IV idus decembris pro patre et matre Bartholomei prioris de Commaigniaco xx sol. super vineam quam emit dictus prior a Pavieto de Belna, et super mansum situm retro domum nostram de Belna. III idus decembris pro Margareta de Dinay v sol. et dimidium super decimam de Dinay. III nonas decembris pro Petro eleemosynario ducis x sol. super nundinas S. Andree. XIII kal. januarii pro Guillelmo Marescot super pratum es Angebauz....... pro Hugone de Cucey monacho xv sol. super decimam de Torcey. IV kal. januarii pro duce Burgundie x sol. super Eschaulées. Super hiis anniversariis que superius in presenti cedula scripta sunt et expressa nos frater Guillelmus humilis abbas S. Martini Eduensis, frater Petrus prior totusque ejusdem loci conventus simul et unanimiter volumus, ordinamus et irrevocabiliter statuimus quod abbas qui nunc est et successores abbates qui pro tempore fuerint omnia anniversaria prout superius sunt expressa persolvant conventui vel persolvi faciant mensibus et diebus suprascriptis, in cujus rei memoriam et majorem rei geste notitiam sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda.

Section précédent(e)


AB (abbaye, prieure, abbe, moine) Autun (Saint-Martin) Guillelmus [1265], Titre Edition =; Analyse Edition = Anniversaires fondés en l’église de Saint-Martin-les-Autun, à la charge de l’abbé.; Analyse CBMA =; Edition = BULLIOT J.-G., Essai historique sur l'abbaye de Saint-Martin d'Autun, de l'ordre de saint Benoît, Autun, Dejussieu, 1849, p. 116-121, n° 75. (), Ed. J.-G. Bulliot [nombre de mots] [AuSm:75:(1265)].
- Powered by PhiloLogic - UMR 5594 ARTeHIS - - CNRS - - Université de Bourgogne -